Antoninus Heliogobalus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces, omnesque dignitates polluit ignobilitate hominum perditorum, cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promptus esset in Venerem, erubescentibusque senibus exclamabat Erubuit, salva res est, silentium ac ruborem pro consensu ducens. addidit praeterea ipse quae faceret, sine ullius pudoris velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia ex- quirere, a quibus cum audiret aetati congrua, gaudere coepit, dicens [*]() vere liberam vindemiam esse quam sic celebraret, ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse composuerat, et Graeca maxime, horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. erant [*](dicens Peter; dicere P. )

p.130
amici improbi et senes quidam et specie philosophi qui caput reticulo componerent. qui improba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.

Ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. [*]() ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium enormitate membrorum, ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem, cum ingressus est vel Castra vel Curiam, aviam suam, Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret, in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum cum bibisset dabat.

Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens [*](tonsorem Salm., Peter; censorem P. )

p.132
se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea [*]() comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent

modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis [*](Alexander, ut postea Salm., Peter; Alexandrum postea P. )

p.134
adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit [*]() interfectus quibus alios adpetebat. Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio, inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi [*]() parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, missis [*]() praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti [*]() admonitione exoravit ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus

retinuerat, remanserant, haec in hortis, in Castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et impuros homines et aurigas et histri- [*](sit om. in P.) [*](augurandi P.) [*](so Lenze; misit praefectis alio alio P; misit praefectos alios alios Peter.) [*](et sacramenti Peter; et not in P acc. to S.H. Ballou (Cl. Philol. iii, p. 273). )

p.136
ones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret, iis maxime summotis qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. remoti sunt denique ab eo Hierocles, Cordius, et Mirissimus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant, mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere, et ut Alexander custodiretur, neve [*]() illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret ne ulla fieret imitatio turpitudinis. sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat impudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. denique kalendis Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere, ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum, avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda sollemnia ire noluit, omniaque [*]() per praetorem [*]() urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.