Antoninus Geta
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur, de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum, neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium. Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum. quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. quod cum fecisset, [*]() vel [*]() paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. [*](quod fecisset P.) [*](uel Jordan, Peter1; et P. )
Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem [*]() amore Marci, quem fratrem suum semper [*]() dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris, et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen [*](et quidem Editor; atque P; idque Salm., Peter. ) [*](quem fratrem suum semper Jordan; uel f. s. sem P. )
Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re publica loci. statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum, quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur, Maledicte parricida, fratrem tuum occidisti. idque quod ioco [*](cum om. in P. )
Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator, [*]() gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, Hostes vobis eripio, consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit, Isti habent parentes, habent propinquos? cum re- [*](idque quod ioco dictum est Editor; idque ioco quod dictum P; idque ioco quod dictum Peter.) [*](so Peter; ut postea ingens P.) [*](amorum tractator Editor; anarbove tractator P; † anarbo retractator Peter. )
Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater [*]() floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt, [*](so Peter; haberet complures P.) [*](pater ius. by Peter; om. in P. )
Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant [*]() vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii [*](rudiunt Peter; ragiunt P.) [*](fuerant P. )
Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad [*](faustum P, )