Clodinus Albinus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi [*]() Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani [*]() exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt. Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua [*]() Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad [*](auctor P.) [*](Illyrico Erasmus; syria P.) [*](clodius P.) [*](seuerum P.) [*](Germaniciani Salmasius; germaniani P.) [*](quae P. )
Nam ad hunc eundem quondam Commodus tum cum successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat ut Caesar esset, exemplum indidi: Imperator Commodus Clodio Albino, alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, manu mea scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas, audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem, habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum de aerario volueris imperare, sane ut tibi insigne aliquod [*]() imperialis maiestatis adiciam, [*]() habebis utendi coccini pallii facultatem in praesenti [*]() et ad me, [*](Albus Jordan; albinus P.) [*](tum cum Peter; cum eum P.) [*](aliquid P 1.) [*](adiciam Peter; accedam P.) [*](in praesenti Damsté; me praesentem P; impraesentiarum P 2. )
His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns [*]() odiosum [*]() Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens [*]() ne ipse pariter occideretur. Exstat denique illius contio qua, [*]() eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati [*]() et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. Nec negari potest, 7quod [*]() etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam [*](a nonio P.) [*](uidens Salmasius; umen P.) [*](odiosum Peter from Σ; om. in P.) [*](timens Salmasius; eum timens P. ) [*](quam P.) [*](uoluntatis P 1.) [*](potes Π 1.) [*](quos P 1. )
Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent [*]() rubere 4, esset [*]() candidissimus, Albinus est dictus, quod verum [*]() esse patris epistula ad [*]() Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi- [*](illos utrosque P corr.) [*](abductus P corr.) [*](qui, cum nascuntur, solent Lessing; qui nascuntur et solent P, Peter. ) [*](rubore P.) [*](esse P.) [*](ueri P.) [*](om. in P 1. )
Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam tum militaris et superbi, nam [*]() fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos Arma amens capio, nec sat rationis in armis, repetens Arma amens capio. Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. [*]() quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi [*]() sortem de fato [*]() suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum: Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, [*]() sternet Poenos Gallumque rebellem. et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum sternet Poenos, quod Septimius Afer esset. [*](quod P.) [*](ac latinis graecis P 1.) [*](tum Peter; inte P; inde Salmasius.) [*](superbi, nam Peter; superbiam P. ) [*](quod mirandum fuit cum cornibus added in P; rej. by Peter.) [*](illi Peter 2; illis P. ) [*](facto P.) [*](tumultus steteque P 1. )
Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem [*]() quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum [*]() Pescennio subrogare.
Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur [*](legione P.) [*](quod P.) [*](gentibus Peter; fugentibus P. ) [*](cum Pescennio Jordan; Pescennio P; et Pescennium Peter 1; Pescennio Peter 2.) [*](natura P. )
Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. nec illorum quidem fides defuit. nam eum ad Albinum venissent et epistulam dedissent, [*](fidefuit P 1. )
venit, et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae, denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum, quod et factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est. unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. [*](qui eius Casaubon; cuius P, Peter.) [*](necem P 1. )
De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint, [*]() et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum, quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit: Marcus Aurelius Antoninus praefectis [*]() suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem [*](ut ins. by Peter; om. in P.) [*](senserunt P corr. ) [*](praefectus P 1. )
et istae igitur epistulae constantem 4 virum Albinum fuisse [*]() indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit [*]() quantum ratio [*]() humana non patitur. [*](multa Jordan; multo P.) [*](esse non P.) [*](ostentet et P 1.) [*](constantem Peter; constat eum P.) [*](fuissent P. ) [*](auxerit P.) [*](oratio P 1. )
A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen- [*](ei Mommsen; et P.) [*](postulabit P 1. )
Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et [*]() candore mirabili, ita [*]() ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam [*]() saepe adpetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. [*](illi Damsté; ille P, Peter.) [*](et P, Peter 1; om. by Peter 2.) [*](ita Petschenig, Peter 2; et P; om. by Peter 1. ) [*](uarius nam Peter 1; narium nam P; uarii amans Petschenig, Peter 2. )
Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et [*]() apud Iulianum de occidendo [*]() Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino [*]() significavit suam mentem: Aurelius Commodus suis [*]() praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua [*]() se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra, nam qui principem unum in re publica [*](tenebant P.) [*](quod P.) [*](et ins. by Petschenig; om. in P, Peter.) [*](occidendi P.) [*](iuliano P.) [*](suis Casaubon, Peter 1; seuerus P; Seuerus Peter 2.) [*](qua Jordan; quod P. )