Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis, qui etiam sestertia, quot [*]() nemo umquam principum, militibus dedit. dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter [*]() contendit, cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani [*]() cogentibus ducibus in eius verba iurassent, excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent, et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes, his compertis Iulianus senatus consultum [*]() fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset [*]() notos ducum interfectores quosdam, qui Severum [*](quot Rühl; quod P, Peter. ) [*]( iter Peter; item P.) [*](gallicanis P.) [*](consulatum P 1.) [*](misissent P. )
Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentoriis quasi per hosticum veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt, excussi ne quid ferri haberent, et postera die occurrente omni famulicio aulico, septingenos [*]() vicenos aureos legatis dedit eosdemque praemisit, facta potestate si qui vellent remanere ac secum Romam redire. fecit etiam statim praefectum praetorii Flavium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. [*](septingenos Hirschfeld; septuagenos P, Peter. )
Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in [*]() Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis ademerat supinis non erectis, tota deinde urbe [*](auctore Commodo iam nomen Oberdick; nomen om. by Editor; aut Commodianum P.) [*](so Peter 1; pertimescende P; pertimescendo P corr., Peter 2.) [*](iudicabat P, Peter 1; inuidebat Peter 2.) [*](om. in P. )
Amicorum dehinc aes alienum2 dissolvit, filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit, et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum, utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit, causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret. Ad orientis statum confirmandum profectus est, nihil adhuc de Nigro palam dicens, ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria rei frumentariae perurgueret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum [*]() urbi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus. egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. occurrit ei et statim Geta frater suus, quem [*](quae P.) [*](alienos P.) [*](praefectum Mommsen; praefecti P. )