Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio, [*]() Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo. sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui [*](ueris Salmasius; uiri P. ) [*](So Peter; et Terentio P. )
Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit, cumque positus [*](regalis P.) [*](om. in P.) [*](diu immo P.) [*](frusta P; lacuna est. by Casaubon. )
Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antemnis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum, si mali, iussit deinde signum tribuno dari laboremus, quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat militemus . Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur [*](uita Salmasius; ciuitate P,) [*](urbis add. by Egnatius, om. in P. )
Corpus eius a Britannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus. Cum Septizonium [*]() faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret. nisi absente eo per [*]() praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset. [*](septizodium P, Peter 2.) [*](absente opere P. )