Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
occiderit, occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium [*]() Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, Aelium [*]() Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudiurn Arabianum, Marcium [*]() Asellionem. horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset,
atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea [*](Antonium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 Praef., p. xiii.; Antoninum P, Peter.) [*](Aelium Hirschfeld, acc. by Peter, 2 praef., p. xiii.; L. P, Peter.) [*](Marcium Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii.; Marcum P, Peter. )
Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate non aliqua necessitate deductum, traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque summovit. sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, [*](figurata P; figurate Peter. )
Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum [*]() radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit, ob hoc [*]() etiam filium eius [*](suspectans Casaubon, Peter 2; suspectos P; suspectus Salmasius, Peter 1.) [*](quibus seui P.) [*](herbarum Egnatius, Peter 1; culparum P; † culparum Peter 2; caeparum Kellerbauer.) [*](ob hoc Ed. princeps, Peter 1; ob P; ideo Peter 2. )