Pertinax

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit et [*]() exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem [*]() se perdidisse dixit. Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae- [*](et om. in P.) [*](stirpem P; stipem Peter. )

p.316
fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem

suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta [*]() est ibique obiit, cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus [*]() remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu. postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com- [*](persecuta P.) [*](artibus Peter; a partibus P. )

p.318
pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus, exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et [*]() praefectus praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.

Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam [*]() in [*](et om. in P.) [*](coactiliariam Scaliger, Mommsen; coactiliriam P; coctiliciam Salmasius, Peter. )

p.320
Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris, [*]() ut ad Britanniam proficisceretur. profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse [*]() compescuit in Britannia, [*]() verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam

infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum [*]() quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et [*](litteris Peter; litteras P.) [*](contra se ipse Lenze; contra ipse P; contra imperatorem Obrecht, Peter.) [*](Britanniam P, Peter.) [*](carminum Peter 2; earum P. )

p.322
ipsi Commodo plurimum placuit, quia --- illi esset iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus [*]() cubicularius ad eum venerunt et [*]() eum confirmarunt atque in castra duxerunt. illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto [*]() dixit. fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus, factus est autem sexagenario maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, [*]() venisset casumque Commodi [*]() lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte [*](electus P.) [*](et Salmasius; ut P.) [*](electo P.) [*](germanici P.) [*](commodo P. )
p.324

imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam, [*]() ministros scelerum Commodi, post te videmus . cui Pertinax respondit: Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt [*]() inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt , eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat. primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit nec non [*]() simul etiam imperium proconsulare nec non [*]() ius quartae relationis. quod ominis [*]() loco fuit Pertinaci, Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit militemus, exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus [*](marcianum P,) [*](parauerunt P..) [*](non ins. in P corr.; om. in P 1.) [*](omnis P 1. )

p.326

dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat, sane iam [*]() postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque [*](iam Peter; cum P. l Cf. Com., xx. 4-5. ) [*](Yet according to c. iv. 11 and Dio, lxxiii. 1, 4, he was regularly elected by the senate. ) [*](According to Dio, lxxiii. 5, 3, their bodies were disinterred and then laid in their ancestral tombs. ) [*](See note to c. v. 4.) [*](See note to c. ii. 6. )

p.328
eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.

census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. ipseque professus est nullius se aditurum [*]() hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba: Satius [*]() est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire . donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam [*]() aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. [*](conuictos Faber, Peter; uinctos P.) [*](adituram P. ) [*](satius Gruter; statius P 1; sanctius P corr.) [*](pecuniam P. )

p.330
Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui [*]() quidem per alios principes usque ad senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes [*]() proscripsit ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae

ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere, [*]() tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto [*]() auro ebore argento citroque composita. atque etiam phallovitrobuli [*]() ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi- [*](qui om. in P.) [*](per ferentes P.) [*](insigni opere Casaubon; insignior per P.) [*](de luto Editor; eludo P; eluto Peter 1; de ludo Krauss, Peter 2.) [*](phallouitrobuli Egnatius, Peter 1; phandouitrobuli P, Peter 2. )

p.332
bus [*]() et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. [*]() exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium

detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis [*]() pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud [*]() Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius suos tenderet [*]() fines, denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus, multi autem eum [*](urbibus P.) [*](recidit Egnatius; reddita.) [*](uiis Casaubon; suis P.) [*](aptit P.) [*](tenderet Casaubon; teneret P. )

p.334
etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius [*]() delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.

Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est in senatu volens imperare, cui [*]() quidem credidit senatus [*]() cum [*]() sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique [*]() filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule [*]() vindicasset, cognitusque iussus esset [*]() flagellis caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui [*]() oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im- [*](seuerius Walter; seruis P, Peter.) [*](Falco consul, qui questus Editor; Falco conquestus P; lacuna ind. by Peter, ) [*](cui Editor; quo P; quod Egnatius, Peter 1; † quo Peter 2. ) [*](senatus ins. by Editor; ) [*](credidit, P, Peter.) [*](cum sugg. by Peter; dum P, Peter.) [*](so P; fauiae esset filius Edit. princeps, Peter 1. 1 ridicula V.) [*](esset Baehrens, Unger, Peter 2; est P, Peter 1.) [*](quod P. )

p.336
punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi

testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes [*]() cuneo facto milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e [*]() castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam [*]() ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun- [*](aedes Egnatius; caedes P.) [*](e castris Petschenig; castris P; de castris Peter.) [*](quam om. in P. )

p.338
tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit [*]() eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus [*]() quidem confossis duobus cum eodem periit; reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt, multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat [*](praecessit P.) [*](Eclectus Peter; eiectus P. )

p.340
inliberalis [*]() ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi [*]() partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam privato convivio comedit aut [*]() alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut [*]() fabulas litteratas [*]() haberet. Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse

dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem [*](inliberalis Jordan; inliberabilis P.) [*](pomasi P. ) [*](cumeditauit P.) [*](ut om. in P.) [*](litteratus P. )

p.342
participaret. voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit. [*]() Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat. nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit. Reliquit filium et filiam superstites et [*]() uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.

Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus [*](voluit P.) [*](///ut P. )

p.344
est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae [*]() ante diem [*]() quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et [*]() adiecit: Observa collegam et successorem meum. nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt. reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax

in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, [*](uisae P; uisae sunt Peter.) [*](diem Casaubon; dies P. ) [*](et ins. by Peter; om. in P. )

p.346
funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui [*]() manent. Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo [*]() consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere [*]() ob nimiam longitudinem nolui. [*](genitalicii qui Casaubon; geniti aliqui P.) [*](Bibulo P. ) [*](inserere Puteanus; inseri P. )