Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in [*]() imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret, audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum, [*](polono P; Polione Peter.) [*](graeco P.) [*](So P corr.; animo P 1.) [*](oneribus Turnebus; honoribus P.) [*](So Obrecht; commodo P. ) [*]( usus est et, repeated before Apoll. Chal. in P, removed by Obrecht.) [*](in om. in P 1; in imperatoriam dignitatem P corr. )

p.138
Stoicos. Peripateticae vero studiosum [*]() audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit, tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus semper honoraret. studuit et iuri, audiens Lucium Volusium Maecianum. tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e [*]() condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Calenum, in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret. [*](So Peter; studiosos P; studiosus Cas., Jordan.) [*](om. by P 1; ex P corr. )
p.140

Educatus est 1 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni [*]() detulit, octavo aetatis anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset, Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia [*]() [*](est P corr.; esset P 1.) [*](equi publici sexenni Salm.; et qui publicis exenni (exenniis) P.) [*](fuit autem uitae indulgentia, P, Peter; tanta uitae indulgentia Novak. )

p.142
ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto [*]() dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.