Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in [*]() imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret, audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum, [*](polono P; Polione Peter.) [*](graeco P.) [*](So P corr.; animo P 1.) [*](oneribus Turnebus; honoribus P.) [*](So Obrecht; commodo P. ) [*]( usus est et, repeated before Apoll. Chal. in P, removed by Obrecht.) [*](in om. in P 1; in imperatoriam dignitatem P corr. )

p.138
Stoicos. Peripateticae vero studiosum [*]() audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit, tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus semper honoraret. studuit et iuri, audiens Lucium Volusium Maecianum. tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e [*]() condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Calenum, in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret. [*](So Peter; studiosos P; studiosus Cas., Jordan.) [*](om. by P 1; ex P corr. )
p.140

Educatus est 1 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni [*]() detulit, octavo aetatis anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset, Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia [*]() [*](est P corr.; esset P 1.) [*](equi publici sexenni Salm.; et qui publicis exenni (exenniis) P.) [*](fuit autem uitae indulgentia, P, Peter; tanta uitae indulgentia Novak. )

p.142
ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto [*]() dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

His ita se habentibus eum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. sane ea die qua adoptatus est Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores, ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit quae mala in se contineret imperium. [*](Diogeneto P, Peter. )

p.144
Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset, octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor est designatus. adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam quantam privatus exhibuit, eratque haud secus rei suae quam in privata domo parens ac diligens, pro instituto patris volens agere dicere cogitare.

Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum [*]() dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi --- [*]() desponderi voluerat impari adhuc aetati, habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum [*](et eum P; utrum A. Jaekel, Klio xii, p. 124, n. 1. ) [*](Cas. saw a lacuna after Commodi (ei. Mare., iv. 5, and Ver., ii. 3), and supplied: filia contrahere illum Hadrianus uoluerat, Faustina illi offeretur, quod Verus, cui eam Hadrianus (reading et quum, and esset after aetate); Mommsen supplied: sorore fecerat filiam Faustinam cum hortata esset ut duceret, quam Hadrianus eidem Commodo; Ellis i, p. 400, et eum, diss, spons. L. Ceionii Commodi (i.e. Veri) quae cum filia fecerat, quam ei desponderi uol., etc.; see also Jaekel, loc. cit. )

p.146
turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. tantumque apud Pium valuit ut [*]() numquam quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam [*](ut P corr., om. by P 1. )
p.148
matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet . quod omnino apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et

tanta in imperatorio participatu1 modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et heredidates delatas reddens proximis aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio [*]() Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum [*](participatum P; principatu Peter, following B principatum. ) [*](Ummidio Borghesi; Mummio P, Peter. 1Cf. Pius, xii. 5-6. )

p.150
dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Angustos habere coepit, cum imperium sibi relictum [*]() cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.

Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret, funebre munus patri dederunt. [*]() dabat [*](So Mommsen; habere coepit lictum P; habere coepit lictum (lictum cum alio participasset perhaps a fragment of a marginal comment) Peter. ) [*]( This sentence Peter removed, as introduced from the margin of vii. 10. )

p.152
se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans, sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam
p.154
Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit. et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac nolens [*]() ferret, denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.

Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc [*]() quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam [*](Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.) P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak. ) [*]( hoc P corr., om. by P 1. )

p.156
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. [*]() neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum --- dedit. [*](M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar. ) [*](i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7. ) [*](The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn. )

p.158
quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum [*]() pauperibus sine crimine dignitates tribunicias aediliciasque concessit, nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet [*]() nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset nihil vos moramur patres conscripti senatum. appellationibus a consule factis iudicem dedit. Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria [*]() vel propter lasciviam [*](So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2).) [*](prodiret P.) [*](Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter. )
p.160
vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.

Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. vias [*]() etiam urbis atque itinera [*]() diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit. Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat. Hispanis exhaustis [*]() Italica adlectione contra Traiani quoque [*]() praecepta verecunde consuluit, leges [*](uineas P 1; al' uias P corr.) [*](itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter.) [*](exhausti P.) [*](Thus Ellis; contra tranique p. P 1; Traianique P corr.; contra iniqua p, Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra. )

p.162
etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.