Marcus Antoninus Philosophus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios [*]() actibus [*](Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P.)

p.184
publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam [*](Probably the Ludi Capitolini, held on 15 October. ) [*](Germanicus' name had been similarly inserted in this song after his death; see Tac, Ann., ii. 82. ) [*](See c. xiii. 3. ) [*](The name given to the slaves who volunteered for military service after the defeat at Cannae in the Second Punic War; see Livy, xxii. 57, 11, and Festus, p. 370. ) [*](The district east of southern Dalmatia; it is now the southern portion of the kingdom of Serbia. ) [*](The Diogmitai were the military police maintained by the Greek cities. They were also called upon to perform military service—the suppression of brigands—in 368; see Amm. Marc, xxvii. 9, 6. ) [*](These new legions were named Legio II Pia and Legio )
p.186

provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique [*]() cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum. magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper haec fuit: Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus [*]() vel sermone vel litteris respondebat. et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et [*]() Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit quam omnia bella finiret, provincias ex procon- [*](Some name is lost in these words: Petschenig suggests Hariique.) [*](loquentum P (P corr. adds dictis); loquentibus (or loquentum uel sermoni) Peter. ) [*]( et omitted in P. )

p.188
sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut [*]() praetorias pro belli necessitate fecit, res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. compositae res et in [*]() Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.

Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. [*](Hirschfeld (Wien. Stud., III, p. 116) would insert ex procuratoriis before praetorias.) [*](in omitted in P. )

p.190
absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis [*]() diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae [*]() summovit. fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit.

Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui [*](nonis Salm.; non uotis P.) [*](pelosiae P; Pelusiaca Novak. )

p.192
cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret, aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit, [*]() ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit. [*]() sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per

aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque [*](So P, which Lessing restores; rebellasset sub eodem in oriente atque appellasset Peter.) [*](nec eius affectus seui P; restored by Peter from Av. Cass. vii. 5.) [*](relecto P. )

p.194
eius humari iussit. Maecianum etiam, socium [*]() Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius [*]() pollueretur imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne [*]() contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens. [*]()

Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus [*](socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi. 11; Av. Cass., vii. 4.) [*](ne nece eius Peter, following Madvig.) [*](omne Peter 1; omnium P, Peter.2) [*](This sentence, which precedes postea vidit in P, was transposed by Cas. )

p.196
stadiis [*]() templis locis. [*]() et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi [*](stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends.) [*](locis P (by error ocis Peter 2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis). )
p.198
potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.

Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia [*]() Cereris [*]() adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus [*]() ingressus est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde [*]() Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit. sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. [*](So Novak; initalia P; edd. initialia, with Salm. ) [*](ceteris P.) [*](solus Lessing with Cas.; solum P, Peter. ) [*](et inde P; inde Lessing; exinde edd. )

p.200
Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit [*]() et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium [*]() se aegre ferre filium superstitem relinquentem. [*]() nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.

Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud [*]() simul proficisceretur. deinde abstinuit victu [*]() potuque mori cupiens auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos [*](triennio bellum egit Klein would transpose to precede Dein ab instituto suo.) [*](nimium Peter with Salm.; minime P.) [*](So Cas.; relinquens P, whence Novak: se aegre ferre quod discederet f. s. relinquens.) [*](aut P. ) [*](uictu Jordan; ui P. )

p.202
dixit, quid de me [*]() fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens . et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus . exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.

Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium [*]() et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter Tullus, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille iam tibi dixi ter, Tullus dicitur, et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. [*](So Peter, following Jordan; quideme P 1; quid me P corr. ) [*](Tutilium Scaliger; utilium P. )

p.204
Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus [*]() fuisset nec tam simplex quam videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum tiam mortuos statuis ornavit. Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum. Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam. [*](fictus Novak; ei uictus P; effictus Peter with Erasmus. )