De Vita Hadriani

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se [*](Mauretaniam Peter; maurataneae P 1; mauritaniae P corr. )

p.22
opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum [*]() cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, [*]() quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum [*](statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1).) [*](hadriani P 1; al' traiani P corr. )
p.24
redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiteris [*]() ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent [*]() populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus [*](praestiterit Cas.; restiterit P1; restituerit P corr.) [*](scirent Ellis; sciret P, Peter. )

p.26
tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.

Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo [*](This did not include a seat in the senate, but consisted of the privilege of sitting with the senators of consular rank at the public festivals and at sacred banquets and of wearing the toga praetexta on such occasions. Since the time of Nero this honorary rank had often been bestowed on prefects of the guard on their retirement from office; see also Pius, x. 6. ) [*](See note to c. vii. 4. ) [*](The consilium of the emperor was a development from the old principle that a magistrate, before rendering an important decision, should ask advice from trusted friends. So Augustus )

p.28
Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset [*]() Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto [*]() a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- [*](displicere uidisset P corr.; displicerentur uidisse P 1. ) [*](secreto Mommsen; decreto P 1; decreta P corr. )
p.30
siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.