De Vita Hadriani

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos [*]() recepturam si id fecisset, quod cum insomnium [*]() implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut [*]() supra dictum est, ne sibi superviveret [*]() atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- [*](est con. P.) [*](oculos om. in P, supplied by Gleye; uisum (added after recepturam), P corr., so Peter, but see Novak I, p. 3. ) [*]( insomnium Cas.; in somnio P; somnium Novak. ) [*](ut B corr., om. in P; supra dictum est deleted by Peter. ) [*](superuiueret Petrarch; suprauiueret P, Peter. )

p.78
inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! tales autem nec multos [*]() meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, [*]() mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, [*]() mensibus XI.

Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum [*](multos P; multo Peter.) [*](LXII Salm.; LXXII P. ) [*](XX Cas.; XXI P. )

p.80
Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere post filii mei mortem, post meam dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.

In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset [*]() divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. [*](est P. )