De Vita Hadriani

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se:

p.50
Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per --- [*]() Scythicas pati pruinas, rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero [*]() kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno quo periit usque ad illam horam qua est mortuus scripserit quid acturus esset. Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, [*](Omitted in P, but to be supplied from §) [*]((where Spengel would delete latitare per popinas, Abh. d. bayer. Akad. hist, phil. Kl. IX, p. 317).) [*](uero Meursius; sero P. )
p.52
eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.

Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret Evasisti. iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis sibi iussit adponi. [*]() omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti, [*]() percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis- [*](sibi iussit adponi Mommsen; quibusque (quiq P a) adponi P 1; quibusque iussit adponi P corr.; quibusque adponit Peter. ) [*](parieti inserted here by Kellerbauer and accepted by Peter 2; omitted in P. )

p.54
cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut numquam caput tegeret. [*]() regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. cum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona [*]() accepisset atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios eum auratis chlamydibus in arenam misit ad eius munera deridenda.

Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium [*]() Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua [*]() transferendae ad aliam urbem ullius [*]() materiae causa dirueretur. liberis proscriptorum [*](tegeret Exc. Cus. and P corr.; texeret P 1; texerit Peter. ) [*](ingentia munia dona P; munia deleted by Petrarch; munia dono Peter.) [*](Iuuentium Cas.; iulium P.) [*](aliqua dirueretur Petschenig; alique dirueretur P 1; diriperentur P corr.) [*](ullius P corr. (so Peter, but conj. illius); ullis P 1; utilis Cornelissen; uilis Mommsen. )

p.56
duodecimas bonorum concessit, maiestatis crimina non admisit, ignotorum hereditates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent, de thesauris ita cavit ut, si [*]() quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum fisco aequabiliter partiretur. servos a dominis occidi vetuit eosque iussit damnari per iudices, si digni essent, lenoni et lanistae servum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit, ergastula servorum et liberorum tulit, lavacra pro sexibus separavit, si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus servis quaestionem haberi sed de iis qui per vicinitatem poterant sentire praecepit.