De Vita Hadriani
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
Origo imperatoris Hadriani vetustiora Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat; si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemorat. [*]() Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris; mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Marullinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. Natus est Romae VIIII kal. Feb. Vespasiano septies [*](commemorat P corr.; commemoret P1, Petschenig. )
diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi [*]() usque ad reprehensionem studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani [*]() temporibus. ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in [*]() Germaniam superiorem [*](tunc P1; uirum P corr.) [*](uenandi Novak; uenando P, Peter.) [*](domitianis P1, Petschenig.) [*](in omitted by P1, added by P corr. )
Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. quare adamante gemma quam Tra-
pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii [*]() Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri [*](Suburano Mommsen; sub surano P, Peter.) [*](iterum deleted by Mommsen.) [*](ut P corr.; et P1.) [*](defuncto P corr.; definito P1.) [*](creuit P corr.; creauit P1; crebuit Peter.) [*](Platori Borghesi; pletori P. )
Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam impendit. [*]() nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya [*]() denique ac Palaestina rebelles animos efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. Parthamasirin, [*]() quem Traianus Parthis regem fecerat, [*](loqueretur P corr.) [*](impendit P corr., Petschenig, Novak, and Lessing; intendit P 1, Peter.) [*](Libya Cas.; licia P.) [*](Parthamasirin, see Prosop. III, p. 13; sarmatosirin P; Partomasirin Peter2. )
Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum [*](See note to c. ii. 10. ) [*](L. Catilius Severus was a friend and correspondent of Pliny; see Pliny, Epist., i. 22; iii. 12. He became consul for the second time in 120, was proconsul of Asia, and in 138 prefect of the city; see c. xxiv. 6-8. He was the great-grandfather of Marcus Aurelius; see Marc, i. 4. ) [*](Used here to denote the provinces along the southern bank of the Danube. His route lay across Asia Minor, and it was probably in this region that he received the news of the war threatened by the tribes north of the river; cf. c. vi. 6. He arrived in Moesia in the spring of 118, and finally reached Rome in July, 118; cf. c vii. 3, ) [*](Acclamation by the army constituted a strong de facto claim to the imperial power, but it is now generally recognized (in spite of Mommsen's theory to the contrary) that only the senate could legally confer the imperium. ) [*](This triumph was commemorated by coins bearing on the obverse the head of Trajan with the legend Divo Traiano Parth )