Agricola

Tacitus, Cornelius

Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.

Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum

kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus. quod si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia oris supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter.

et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud

adstruere fortuna poterat? opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant. filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente

fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.