Domitianus

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

    Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus Vergilii uersum:

  1. impia quam caesis gens est epulata iuuencis edicere destinarit, ne boues immolarentur. cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta. omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. relictas sibi hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam ex testamento Rusti Caepionis, qui cauerat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam uiritim praestaret heres suus, irritum fecit. reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset. scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit. subsiciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius: 'princeps qui delatores non castigat, irritat.'

Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.'

Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membranas contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes edidisset appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summouit. occidit et Heluidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore taxasset; Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.

Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum etiam latentis conscios inuestigato, nouo quaestionis genere distorsit immisso per obscaena igne; nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.

Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae. auctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est. Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti, conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'

Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur; deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis—neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis; nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui interfuisse.'