Divus Vespasianus

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas. non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret. ne candidatis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocentibus absolutiones uenditare cunctatus est. creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quo locupletiores mox condemnaret; quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.

Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negatam sibi gratuitam libertatem, quam imperium ademptum suppliciter orabat, proclamauerit, uulpem pilum mutare, non mores. sunt contra qui opinentur ad manubias et rapinas necessitate compulsum summa aerarii fiscique inopia, de qua testificatus sit initio statim principatus, professus quadringenties milies opus esse, ut res p. stare posset. quod et ueri similius uidetur, quando et male partis optime usus est.

in omne hominum genus liberalissimus expleuit censum senatorium, consulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentauit, plurimas per totum orbem ciuitates terrae motu aut incendio afflictas restituit in melius, ingenia et artes uel maxime fouit.

primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituit; praestantis poetas, nec non et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donauit; mechanico quoque grandis columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se plebiculam pascere.

ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat. †Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit. sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret. dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis. et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit. Alexandrini Cybiosacten eum uocare perseuerauerunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium. sed et in funere Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent.

Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, uultu ueluti nitentis; de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret: 'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.' ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque unius diei per singulos menses interponeret.