Divus Claudius

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto praefectorum.

Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo desiderante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus uela se abdidit. latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, e studio sciscitandi quisnam esset, adcognouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam frementis perduxit. ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur insons. receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem; accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda quae uiderentur, ui se et necessitate teneri respondit. uerum postero die et senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.