Divus Claudius

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigatoribus seducto in salutatione affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam; dein paulo post, quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit: confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est. pari modo oppressum ferunt Appium Silanum: quem cum Messalina et Narcissus con spirassent perdere, diuisis partibus alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans somniasse se uim ei ab Appio inlatam; altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit; nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est. nec dubitauit postero die Claudius ordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua etiam dormiens excubaret.

irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit. quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manu sua reppulit. item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit.

Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index erat μωρῶν ἐπανάστασισ, argumentum autem stultitiam neminem fingere.