Divus Claudius
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur. conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset. feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis. absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent. ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρόσ. equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam: 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen maiestatis apud iudices motum. plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus ueste deposita ostentante. fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.