Tiberius

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

    ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter administraret simulque censum augeret, condito lustro in Illyricum profectus est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem.

    Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberii uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.

    'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ †μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν. iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux νομιμώτατε, uale.

    Ordinem aestiuorum tuorum ego uero ---, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶείαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo. hii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum illum in te posse dici:

  1. unus homo nobis uigilando restituit rem.
  2. Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus:

  3. τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο
  4. ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι.
  5. Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur.

    Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis.

    Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. perosi sunt.'

Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio rem obliterauit.

iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio tradidit. inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitauit per libertum. testamenti initium fuit: 'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.' quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.

Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret: 'aut agat aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri dare uos aliquam senectuti meae requiem.'