Divus Augustus

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana.

cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.