Divus Julius
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset.
Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante.
- Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam:
- Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.
peregrinis in senatum allectis libellus propositus est: 'Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam monstrare uelit!' et illa uulgo cane bantur:
Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset,
- Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:
- hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est.
post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium. subscripsere quidam Luci Bruti statuae: 'utinam uiueres!' item ipsius Caesaris:
conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.