Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
- ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
- namque illum, cui femineo stant corde timores,
- mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
- cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
- signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
- Tum minitans propere discribit munera pugnae,
- quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
- temperat, hac sese Marso cum milite cumque
- Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
- at campi medio (namque hac in parte uidebat
- stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
- arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
- cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
- his super insidias contra Nomadumque uolucrem
- Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
- scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
- Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
- discursu mixtoque simul calefacta per ora
- cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis