Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. claudebam sub corde metus lacrimasque putabam
  2. esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.
  3. cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,
  4. seruabam uultus ducis ac prodentia sensum
  5. lumina et obtutu perstabam intentus eodem.
  6. si qua fides, unum, puer, inter mille labores,
  7. unum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbe
  8. atque unum uidi poenae quoque tempore uultum.
  9. obuia captiuo cunctis simul urbibus ibat
  10. Ausonia, et campum turba uincente propinqui
  11. implentur colles; strepit altis Albula ripis.
  12. ipsi Poenorum proceres immitia corda
  13. ad patrios certant cultus reuocare, togaeque
  14. addebatur honos. stetit, inlacrimante senatu
  15. et matrum turba iuuenumque dolore profuso,
  16. inter tot gemitus immobilis. aggere consul
  17. tendebat dextram et patria uestigia primus
  18. ponentem terra occursu celebrabat amico.
  19. collegit gressum, monitusque recedere consul
  20. nec summum uiolare decus. cingente superba