Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ante oculos, breuitasque uetat mutabilis horae
  2. prolatare diem. sedeamne, ut nouerit una
  3. me tantum Carthago, et, qui sim, nesciat omnis
  4. gens hominum, letique metu decora alta relinquam?
  5. quantum etenim distant a morte silentia uitae?
  6. nec tamen incautos laudum exhorresce furores.
  7. et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
  8. gloria, cum longo titulis celebratur in aeuo.
  9. te quoque magna manent suscepti praemia belli.
  10. dent modo se superi, Thybris tibi seruiet omnis
  11. Iliacaeque nurus et diues Dardanus auri.’
  12. dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
  13. confisus pelago celsa de puppe magister
  14. cunctantem ciet. abripitur diuulsa marito.
  15. haerent intenti uultus et litora seruant,
  16. donec, iter liquidum uolucri rapiente carina,
  17. consumpsit uisus pontus tellusque recessit.
  18. At Poenus belli curis auertere amorem
  19. apparat et repetit properato moenia gressu.
  20. quae dum perlustrat crebroque obit omnia uisu,