Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. casta mihi domus et celso stant colle penates:
  2. ardua saxoso perducit semita cliuo.
  3. asper principio (neque enim mihi fallere mos est)
  4. prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,
  5. nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
  6. atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
  7. infra te cernes hominum genus. omnia contra
  8. experienda manent quam spondet blanda Voluptas.
  9. stramine proiectus duro patiere sub astris
  10. insomnis noctes frigusque famemque domabis.
  11. idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
  12. testis factorum stare arbitrabere diuos.
  13. tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,
  14. arma feres primus, primus te in moenia tolles
  15. hostica, nec ferro mentem uincere nec auro.
  16. hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes
  17. nec donum deforme uiro fragrantis amomi
  18. sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat
  19. imperium, superare manu laurumque superbam
  20. in gremio Iouis excisis deponere Poenis.’