Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iam simul argento fulgentia pocula, mixta
  2. quis gemma quaesitus honos, simulacra deorum
  3. numen ab arte datum seruantia; munera Rubri
  4. praeterea ponti depexaque uellera ramis,
  5. femineus pudor.His tectis opibusque potitus
  6. Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto
  7. aggere despexit trepidam clangoribus urbem,
  8. inque suo positum nutu, stent moenia regum
  9. an nullos oriens uideat lux crastina muros,
  10. ingemuit nimio iuris tantumque licere
  11. horruit et propere reuocata militis ira
  12. iussit stare domos, indulgens templa uetustis
  13. incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
  14. pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
  15. sanguine pollutis plausit Victoria pennis.
  16. tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
  17. defensor patriae, meditantem in puluere formas
  18. nec turbatum animi tanta feriente ruina.
  19. ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
  20. certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse