Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- inde Syracosias castris circumdedit arces.
- sed ferri languebat amor. sedare monendo
- pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
- nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
- credant esse metum) laxis seruatur omissa
- obsidio claustris: quin contra intentior ipse
- inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis
- et struit arcana necopina pericula cura.
- haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri
- innatat albus olor pronoque immobile corpus
- dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.
- Interea, dum incerta labat sententia clausis,
- exciti populi atque urbes socia arma ferebant:
- incumbens Messena freto minimumque reuulsa
- discreta Italia atque Osco memorabilis ortu:
- tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeo
- et generasse pios quondam celeberrima fratres,
- et cui non licitum fatis, Camarina, moueri:
- tum, quae nectareis uocat ad certamen Hymetton,
- audax Hybla, fauis, palmaque arbusta Selinus