Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
  2. fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
  3. non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
  4. hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
  5. cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,
  6. tristia defensi ferro monumenta pudoris,
  7. et patriam laudat miserando in uulnere dextram.
  8. illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
  9. nondum passa marem, qualis optabit habere
  10. quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’
  11. cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
  12. quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
  13. tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artus
  14. et stetit adductis super ora trementia frenis,
  15. Tullia non ullos satis exhaustura labores
  16. ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris
  17. fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
  18. egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
  19. illa autem, quae tondetur praecordia rostro
  20. alitis (en quantum resonat plangentibus alis