Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. et missum ad portas Poenum, post iura petita
  2. consulis alterni stat adhuc et turribus altis
  3. Hannibalem ac Libycas expectat lenta cohortis?’
  4. miscebat dictis facta et nunc robore celsas
  5. educi turris, quis uinceret ardua muri,
  6. cogebat, nunc coniunctas astringere nodis
  7. instabat ferroque trabes, quo frangeret altos
  8. portarum postes quateretque morantia claustra.
  9. hic latera intextus stellatis axibus agger,
  10. hic grauida armato surgebat uinea dorso.
  11. at postquam properata satis quae commonet usus,
  12. dat signum atque alacer scalis transcendere muros
  13. imperat ac saeuis urbem terroribus implet.
  14. Tum subito dextrum offulsit conatibus omen.
  15. cerua fuit, raro terris spectata colore,
  16. quae candore niuem, candore anteiret olores.
  17. hanc agreste Capys donum, cum moenia sulco
  18. signaret, grato paruae mollitus amore
  19. nutrierat sensusque hominis donarat alendo.
  20. inde exuta feram docilisque accedere mensis