Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. mallet et Aonio plectro mulcere labores,
  2. non ullum dixere parem, nec notior alter
  3. Gradiuo iuuenis nec Phoebo notior alter.
  4. qui postquam, effusis urgens uestigia frenis
  5. Poenorum, iuxta galeam atque insigne perempti
  6. agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat
  7. non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
  8. dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
  9. non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
  10. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  11. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  12. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
  13. quem postquam egregium cristis et casside nota
  14. fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
  15. ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
  16. sedibus infernis amissaque posceret arma,
  17. inuadit frendens: ‘Tune, ignauissime, sacri
  18. portabis capitis, quae non sine crimine uester
  19. inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
  20. en Paulus.’ uocat inde uiri ad spectacula manis