Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  2. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
  3. Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
  4. Accipiat, sed si potat in elleboro.
  1. Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
  2. Uxorem postquam duxit Athenagoras.
  1. Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
  2. Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
  3. Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
  4. Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
  1. Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
  2. Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'