Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
  2. Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
  3. Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
  4. Numina cum videas duris obnoxia fatis,
  5. Invidia possis exonerare deos.'
  1. Septem post calices Opimiani
  2. Denso cum iaceam triente blaesus,
  3. Affers nescio quas mihi tabellas
  4. Et dicis 'Modo liberum esse iussi
  5. Nastam—servolus est mihi paternus—:
  6. Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
  7. Nunc signat meus anulus lagonam.
  1. Cum me captares, mittebas munera nobis:
  2. Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
  3. Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
  4. De cavea fugiat ne male pastus aper.
  1. Lege nimis dura convivam scribere versus
  2. Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'