Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,
  5. Et libata semel summos modo purpura cultros
  6. Sparserat: invidit de tribus una soror
  7. Et festinatis incidit stamina pensis,
  8. Absentemque patri rettulit urna rogum.
  9. Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
  10. Haec erit in chartis maior imago meis.