Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
  2. Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
  3. In qua se primum quisque meumque putat.
  4. Demeruisse duos votum est; offendere plures
  5. Vix tutum; multis mittere dona grave est.
  6. Qua possum sola veniam ratione merebor:
  7. Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
  1. Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
  2. Quae puero dones tela, Cupido, para,
  3. Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  4. Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
  5. Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
  6. Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
  7. Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
  8. Casside dum liber Parthenopaeus erat.
  9. Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
  10. O felix, si quem tam bona fata manent!
  11. Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
  12. Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
  1. Nil est tritius Hedyli lacernis: