Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
  2. Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
  3. Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  4. Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
  5. Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
  6. Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
  1. Quod semper superos invito fratre rogasti,
  2. Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
  3. Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
  4. Optabat, quamvis sit minor, ire prior.