Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
  2. Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
  1. Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
  2. Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
  3. Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  4. Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
  5. Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
  6. Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.