Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  4. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  5. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  6. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  7. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  8. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  9. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  10. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'