Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
  2. Quae sciet hos illos vendere lena toros?
  3. Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
  4. Ne tua non possint eruere ossa canes.
  1. Cappadocum saevis Antistius occidit oris
  2. Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
  3. Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
  4. Et questa est longas non satis esse vias;
  5. Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
  6. Visa sibi est rapto bis viduata viro.