Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
  2. Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
  3. Ut Setina meos consumat glaeba ligones
  4. Et sonet innumera compede Tuscus ager;
  5. Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
  6. Et crepet in nostris aurea lamna toris,
  7. Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
  8. Et faciant nigras nostra Falerna nives;
  9. Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
  10. Et mea sit culto sella cliente frequens;
  11. Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
  12. Quem permutatum nec Ganymede velis;
  13. Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  14. Et Massyla meum virga gubernet equum.
  15. Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
  16. Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.