Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nomen nobile, molle, delicatum
  2. Versu dicere non rudi volebam:
  3. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  4. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  5. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  6. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  7. Nobis non licet esse tam disertis,
  8. Qui Musas colimus severiores.