Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
  2. Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
  3. Herculeum tantis numen non sufficit actis:
  4. Tarpeio deus hic commodet ora patri.
  1. Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
  2. Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
  3. Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
  4. Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
  1. Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
  2. Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
  3. Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
  4. Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
  5. Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
  6. Cum vicere duas dona minora deas,
  7. Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
  8. Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
  1. Si nimius videor seraque coronide longus
  2. Esse liber, legito pauca: libellus ero.
  3. Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
  4. Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.