Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  5. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  6. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  7. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  8. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  9. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  10. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  11. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  12. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  13. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  14. Circuit et soleas subripit ipse suas.