Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Oris et aggesta contumulavit humo.
  2. Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
  3. Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
  1. Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
  2. Possim te Sagarim iure vocare meo.
  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  5. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  6. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  7. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  8. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  9. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  10. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  11. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  12. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  13. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa