Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
  2. Nomina, magnus erit quos numerare labor?
  3. Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
  4. Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
  1. Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
  2. Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
  3. Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
  4. Te propter populus praemia, Caesar, amat.
  1. Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
  2. Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
  3. Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
  4. Oris et aggesta contumulavit humo.
  5. Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
  6. Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
  1. Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
  2. Possim te Sagarim iure vocare meo.
  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.