Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
  2. Auctor enim tanti muneris ille mihi:
  3. Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
  4. Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
  5. Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
  6. Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
  1. Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
  2. Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
  1. Tonsorem puerum, sed arte talem,
  2. Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
  3. Drusorum cui+ contigere barbae,
  4. Aequandas semel ad genas rogatus
  5. Rufo, Caediciane, commodavi.
  6. Dum iussus repetit pilos eosdem,
  7. Censura speculi manum regente,
  8. Expingitque cutem facitque longam
  9. Detonsis epaphaeresin capillis,
  10. Barbatus mihi tonsor est reversus.
  1. Auditur quantum Massyla per avia murmur,
  2. Innumero quotiens silva leone furit,