Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
  2. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  3. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  4. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  5. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  6. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  7. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  8. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  9. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  10. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  11. Non Athamanteo potius me mirer in auro,
  12. Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
  13. O quantos risus pariter spectata movebit
  14. Cum Palatina nostra lacerna toga!
  1. Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
  2. Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
  1. Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
  2. Temporibus Bruti gloria summa fuit.
  3. Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
  4. Fortis et attonito regnet in igne manus!