Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
  2. Nec minus esse suam Stoica turba velit.
  3. Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
  4. Tam non femineum nec populare sapit.
  5. Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
  6. Quamvis Pierio sit bene nota choro.
  7. Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
  8. Castior haec, et non doctior illa fuit.
  1. Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
  2. Recte, quam futuis, vocas amicam.
  1. Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
  2. Filia ficosa est et gener atque nepos,
  3. Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
  4. Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
  5. Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
  6. Res mira est, ficos non habet unus ager.