Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum coloephia sedecim comedit.
  2. Post haec omnia cum libidinatur,
  3. Non fellat—putat hoc parum virile—,
  4. Sed plane medias vorat puellas.
  5. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  6. Cunnum lingere quae putas virile.
  1. Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
  2. Parce precor socero: seria forsan amat.
  3. Quod si lascivos admittit et ille libellos,
  4. Haec ego vel Curio Fabricioque legam.